Numbers 34

etc. ORIG., homil. 1 in Num. Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad tanquam de capite apostolorum procedebant. in deserto Sina: illa scilicet quae superius breviter comprehendimus, ubi praecipitur numerari a viginti annis et supra etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur: nec in qualicunque virtute vel Aegyptiorum, vel Assyriorum, vel Graecorum; sed in virtute Israel, quae a Deo per Scripturas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur. ORIG. Ratio quoque tribuum distinctio ordinum, etc., usque ad ut possit ad Israeliticum numerum pertinere. . etc. Dicunt Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palaestinae, Phoenicis et Syriae quae appellatur Coele Ciliciaeque praetendit littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, pervenientes usque ad montem altissimum, autumant significari montem Armanum, vel Taurum, quod verius videtur. . etc. A fine septentrionalis plagae, id est atrio Hena, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebraei Aphamiam vocant, et de Aphamia descendunt in Reblatha, quae est Antiochia Syriae. Unde addit, quem perspicuum est esse Danem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis. . etc. ORIG. In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiae tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis moenibus juncta segregantur. ID. Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli Matth. 10.. . .
Copyright information for VulgGlossa